Lingua Latina

Epistula ad Didonem

INTERMEDIATE Vydáno dne 01.04.2023

Nápodoba je osvědčený způsob učení. Studenti proto často píší texty napodobujíce klasické autory ve způsobu jejich psaní. Jeden z takových textů nám zaslala Viviana Elisabetha Kleinlercher. Obsahuje užitečné obraty, které i vy sami můžete použít při psaní svých dopisů. Zkuste. Immitatio methodus praeclarus ad docendum est. Discipuli saepe auctores classicos immitantur ut stylum scribendi optimum discant. Hunc textum nobis Viviana Elisabeth Kleinlercher misit, ut ordinem verborum atque verba apta discatis. Ergo: temptate!



Viviana Didoni infelici salutem plurimam dicit.

O, carissima amica! Non credere possum, quid factum sit. Tecum doleo sciens te minime in culpa esse. Sed quid dicam? Tales sunt viri! Animi eorum semper mutabiles, non vero rationabiles . Esto fortis! Iam mortem primi mariti, viri multo honestioris et te dignioris, superavisti. Superavistine tantum? Immo, mortem eius ulta es, populum sororemque servavisti, per mare periculosum in ignotam terram duxisti et illic inter gentes bellicosas urbem magnificam condidisti. Haec omnia tu, femina fortissima ac prudentissima, sola sine marito fecisti. Et nunc propter virum perfidum haec omnia perdere vis? Age, redintegra dignitatem regalem, cura officia tua, o regina potentissima! Munus reginae sicut matris est alere et defendere populum, quem amas et a quo maxime amaris. Non sero est gloriam urbis augere atque gentem firmare. Postea, si tibi placebit, ultionem parare poteris, sed non dubito, quin Aeneas tanta cura minime dignus sit.

Iam officia mea me vocant, sicut sine dubio tua te. Mox Carthaginem petam et nos videbimus.

Interea vale, etiamsi fortasse non optime, saltem non nimis male!



Pokračovat můžete zde:

INTERMEDIATE

Phaedri fabulae Aesopiae - Lupus ad canem

Další z řady Ezopových bajek.
STARTER

Via latina I/III - klíč ke cvičení

Klíč ke cvičení třetí části první lekce. Slouží ke kontrole. Clavis ad capitulum I, pars III.

INTERMEDIATE

Seneca: De otio et De tranquillitate animi

Jednota klasických filologů vydala v roce 2023 v edici Bilingua Senecovy spisy O životě v ústraní (De otio) a O duševním klidu (De tranquillitate animi) v překladu Edity Wolf. Knihu jsem pečlivě přečetla a výroky, které mě zaujaly, vám nyní předkládám k potěšení. In hoc textu vobis verba allata e libris Senecae De otio et De tranquillitate animi, quae elegi, propono,ut animum vestrum delectent.

Copyright info:

Viviana Elisabeht Kleinlercher, 2023

Komentáře k článku

Komentáře k článku jsou kvůli spambotům dočasně nedostupné.