Lingua Latina

Fabula de dente aegroto

ELEMENTARY Vydáno dne 21.07.2020

V rámci letní školy Accademia Vivarium Novum vznikly také rozmanité texty. V tomto článku zavzpomínáte na to, jak vám zubař trhal nemocný zub.



Fabula de dente aegro

Nahrávku tentokrát uslyšíte v klasické výslovnosti.

„Pueri, venite, vobis volo fabulam parvam de medico, qui dentes aegros extrahit, narrare,“ inquit avia et sedet cum liberis suis circum mensam. Sed puerulus TTT *1 accurit postremus et interrogat fratrem suum: „Quam fabulam narrabit avia nostra?“ Puer respondet: Avia dicebat, se de medico, qui dentes aegros extrahit, parvam fabulam narrare velle.“ Paulo post omnes circum mensam sedent et audiunt aviam, quae hoc modo narrabat:

„Erat mane pulchrum, aves canebant, sed ego me male sentiebam. Dens enim mihi dolebat. Non poteram ésse, non poteram loqui, quia totum os mihi dolebat. Quid faciam? Mihi necesse erat TTT *2 ad medicum ire. Sed medicus ille severus est, nemo eum amat, deque munere TTT *3 eius fabulas horribiles narrantur, sed is prope domum nostram operam dat TTT *4, itaque sumpsi TTT *5 pallium et calceos atque petasum et progredior.

Per aliquod temporis spatium TTT *6 ante portam medici sto. Timor maximus. Pulso ianuam: „Buch, buch, buch.“ Aliquem dicere audio: „Veni, et claude ianuam post te.“ Ergo ianuam aperio et post me claudo. Domus est tenebrosa, nemo hic est, metuere incipio. Ascendo scalas et intro in cubiculum medici.

„Salve, medice,“ inquam.

„Salve, femina, cur venis ad me?“ interrogabat medicus.

„Dente aegroto,“ respondeo parva voce, quia timor meus maior fit.

Oculi medici splendebant! Is statim subridet!TTT *7 „Dicis te dens valde dolere?“ inquit et magna voce imperat: „Sede hic, in sella, aspiciam dentem tuum.“

Nolebam, sed debebam in sella ascendere et sedere. Ille lucem magnam in oculos meos mittebat, nihil videbam.
„Aperi os tuum,“ imperat mihi medicus.
„Aaaa“, os meum aperiebam et medicus dentes meos numerabat: „Primus dens – sanus, dentes praemolares a sinistra – sani, dentes incisivi – sani, sed ecce dens molaris a dextra niger est!“ Et subito dentem tangit. Dolor maximus erat!

„Sed scisne dentem meum sanare,“ interrogo medicum.

„Dubitas, me dentem tuum sanare posse? Noli timere, nihil difficile est. Dentem tuum extraham.“

„Num dicebas, te dentem meum extrahere velle?“ non possum credere.

„Ita.“

Conor surgere, sed non possum. Subito medicus me capit, dentem meum forcipe sumit et fortiter extrahit. Nunc non solum timorem habeo, sed etiam magna voce clamo: „Desine, medice, mihi valde dolet, quod facis.“

Sed medicus rursus subridet: „Iam nihil facio, ecce, dens tuus niger hic est,“ et monstrat mihi dentem in manu eius iacentem. In ore sentio multum sanguinis, sed dolor abest. Specto medicum, qui subridet et me quoque spectat. Video eum non hominem obscurum, sed virum pulchrum esse.

„Gratias tibi, medice,“ inquam et de sella surgere tempto. Medicus adiuvat me et „Vale,“ inquit.

Avia fabulam suam finit et pueri taciti eam spectant. Puerulus perturbatus aviam interrogat: „Avia mea, quod dens tuus niger erat?“

„Quoniam multa enim crustula edebam, dens meus aegrotabat.“

Puerulus intellegit et dicit: „Iam numquam crustula edam!“ Avia subridet et mittit pueros in hortum ut ludant TTT *8.

Překlad:
  1. parvus puer
  2. debebam
  3. munus, eris
  4. laborat
  5. sumebam
  6. paulo post
  7. ridere sine voce
  8. aby si hráli, konjunktiv


Pokračovat můžete zde:

PRE-INTERMEDIATE

Fabula de cervucula alba

V rámci cvičení na letní škole Accademia Vivarium novum jsem si přeložila svoji oblíbenou pohádku od Františka Hrubína O bílé laňce. Trochu jsem ji zkrátila, ale i tak věřím, že se vám bude líbit přinejmenším jako mně, když jsem byla opravdu malá.

INTERMEDIATE

Fabula de Sancto Demitrio

Dalším z žáků letní školy Accademia Vivarium Novum je také Dr. Carmel Serracino, který nám věnoval následující příběh o kostelu Sv. Vladimíra, který dodnes stojí na ostrově poblíž Malty.

PRE-INTERMEDIATE

Fabula vera de maleficis in Velké Losiny

V rámci cvičení na letní škole Accademia Vivarium Novum vznikl i tento text, který popisuje čarodějnické procesy ve Velkých Losinách v 17. století.

Komentáře k článku

Komentáře k článku jsou kvůli spambotům dočasně nedostupné.