*
Help For English - angličtina na internetu zdarma!
*

Život sv. Ludmily - Fuit in provincia Boemorum

ADV Vydáno dne 13.12.2009

Fuit in provincia Boemorum – tak zní začátek – incipit – jedné z nejstarších legend o sv. Ludmile. Její obsah si můžete přečíst v následujícím článku, obsahuje také vysvětlení některých částí textu.



Život sv. Ludmily - Fuit in provincia Bohemorum

Tato legenda je pojmenována podle svého začátku, je velmi stručná a neobsahuje žádné vyprávění o zázracích světice - to svědčí o skutečnosti, že byla sepsána velmi brzy po Ludmilině smrti. Přesné datum ale neznáme.

Fuit in provincia Boemorum quidam comes nomine Boriwoy, paganico adhuc more vivens , et accepit uxorem de alia provincia, filiam Zlanibori comitis , nomine Ludmillam, quae dum esset juvencula , idolis immolabat et ad eorum culturam libentius confluebat. Cumque morarentur ambo simul divino nutu comiuncti, sacri baptismatis lavacrum una cum plebe sibi subjecta perceperunt . Nati sunt eis tres filii et tres filiae, et omne regnum eorum a die, quo baptismi gratiam perceperunt, amplius crescebat. Boriwoy namque princeps expletis XXXVI annis de hoc seculo migravit , cujus in regnum filius ejus primogenitus nomine Spitigneus successit, qui congregans sacerdotes et clericos coepit esse in fide devotus , expletisque XL vitae suae annis de hac luce migravit , post cujus obitum frater ejus Wratizlaus regni gubernacula suscepit. Quorum mater Ludmilla gloriosa matrona cotidie lacrimis amariter deplorabat, quod antea cultrix idolorum fuerat , quod ipsum in bonum usum mutavit. Nam erat mater pauperum, pes claudorum , oculus coecorum, orphanorum ac viduarum pia consolatrix . Cum vero predictus princeps Wratizlaus expletis XXX et tribus vitae suae annis de hujus seculi angustiis migrasset , filiusque ejus s. Wenceslaus adhuc puer principatum et regnum patris sui accepisset, mater vero pueri nomine Dragomir in viduitate permansit. Tunc humani generis inimicus invidens, quod religiosa dei famula Ludmilla tot vigoribus polleret , consilium egit principis mater cum consiliariis suis iniquis et exosam coepit habere socrum suam Ludmillam. Dicebat enim: Ut quid mihi haec quasi domina ? Perdam eam et heres ero omnis substantiae ejus , ac cum libertate regnabo, erat enim filius ejus Wencezlaus adhuc juvenis. Tunc honorabilis et devota dei famula Ludmilla, ut cognouit tale consiliam , dixit ad nurum suam: ego regnare nolo, neque ullam potestatis tue portiunculam habere volo, sed rogo, ut concedas mihi libera mente deo, servire, usque dum finiantur dies mei. Haec dicens s. Ludmilla discessit a civitate Praga et venit in quoddam castellum, quod Tetyn nominatur. Ibi vero praescia futuri martyrii ad sacrum studium firmiter se totam corroboravit et bona supra memorata famula dei magis magisque in pauperes faciens desiderium non explevit. Qua discedente mater novelli principis facto consilio cum scelestis, misit eos, ut eam perderent, qui assumentes secum exercitum magnum perrexerunt in castellum Tetyn. Tunc s. Ludmilla praescia futurorum vocans ad se quendam religiosum presbiterum nomine Paulum admonuit eum, ut sacra missarum solempnia celebraret. Quibus finitis ante conspectum summi judicis suam confessionem benigne effudit ac perceptione dominici corporis et sanguinis se munivit , et conscia mortis sue coepit armis se induere et in oratione persistere, ut animam bonis operibus ornatam suo creatori commendaret. Vespere autem facto supra dicti tyranni currentes ad domum ejus dirrumpunt portas et accurrentes ad ostium domus, in qua erat dei famula, effringunt januam et introeunt. Quibus illa dixit: Quid fratres? quid tanto furore venitis? Nonne ego nutrivi vos ut filios? Aurum meum et argentum ac vestes, quas habui, pretiosas dedi vobis, et si quam culpam unquam vobis intuli, dicite mihi. Illi autem verbis pacificis contemtis traxerunt eam de lecto ejus et projecerunt in pavimento , que flens dixit eis: Obsecro vos fratres, decollate me . Haec enim dicebat, ut per effusionem sanguinis coronam martyrii percipere mereretur. Illi autem noluerunt, sed miserunt funem in guttur eius et strangulaverunt eam. Illa autem cum magna fiducia et devotione epletis XL vitae suae annis et uno migravit ad dominum, cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.



Pokračovat můžete zde:

ELEMENTARY

In scholá

Jednoduchý text pro začínající studenty latiny, předpokládá znalost 1. a 2. deklinace, adjektiva a slovesa.
ELEMENTARY

Latina kolem nás: Tachov I

Tachov leží nedaleko bavorské hranice a vlastně je to město tiché, nenápadné a málo zalidněné. Ale najdeme zde překrásné pozůstatky opevňovacího systému – tachovské hradby, rozlehlé náměstí založené Přemyslem Otakarem II., pozůstatek původního hradu z 12. století, kostel Nanebevzetí Panny Marie, kostelík sv. Václava, který se stal místem posledního odpočinku hraběnky Windischgrätzové, a nyní nově rekonstruovaný zbytek klášterního objektu, ve kterém se buduje víceúčelová odpočinková zahrada pro celou rodinu, která se stává součástí již existujícího muzea v objektu. Kolem dokola jsou pak krásné parky a pozůstatky arboret. Je to tedy město jako stvořené pro odpočinkovou letní dovolenou.
ELEMENTARY

In schólá - ve škole

Slovní zásoba tématicky se zaměřující na školu.
Copyright info:

FRB I

Komentáře k článku

K článku nejsou zatím žádné komentáře

Přidat komentář